Un processo sul diritto di cittadinanza: la “Pro Archia” di Cicerone

Dall’antichità ci giunge una proposta di attribuzione di cittadinanza non legata né allo ius sanguinis né allo ius loci,

formulata da Cicerone, quando nel 62 a. C. levò la sua voce in difesa del

poeta Archia,

greco di nascita, ma residente a Roma da quarant’anni, che,

a causa di una legge promulgata poco prima, stava per essere scacciato dalla città.

La sua arte, afferma il suo celebre avvocato, non solo lo fa degno di ottenere la cittadinanza, ma lo rende addirittura sacro.

Quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices, – utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis, – quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eis ipsis rebus quae tum agerentur dicere ex tempore! Quotiens revocatum eandem rem dicere, commutatis verbis atque sententiis! Quae vero adcurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari, ut ad veterum scriptorum laudem perveniret.

Hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem?

Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus ceterarum rerum studia et doctrina et praeceptis et arte constare: poetam natura valere, et mentis viribus excitari, et quasi divino spiritu inflari. Qua re suo iure noster ille Ennius sanctos appellat poetas, quod quasi deorum dono atque munere commendati nobis sunt.

Sit igitur, iudices, sanctum apud vos, humanissimos homines, poetae nomen, quod nulla umquam barbaria violavit.

Saxa et solitudines voci respondet, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt: nos, qui instituti sumus rebus optimus, non poetarum voce movearum? Homerum Colophonii civem esse dicunt suum, Chii suum vindicant, Salaminii repetunt, Smyrnaei suum esse confirmant, itaque etiam delubrum eius in oppido dedicaverunt: permulti alii praetera pugnant inter se atque contendunt. Ergo illi alienum, quia poeta fuit, post mortem etiam expetunt: nos hunc vivum, qui et voluntate et legibus noster est, repudiabimus?

CICERO, Pro Archia

 

Condividi i Contenuti

Comments are closed.