Animus volitare cupit

CICERO, De oratore, II, VI.

Saepe ex socero meo audivi, cum is diceret  socerum suum Laelium semper fere cum Scipione solitum rusticari eosque incredibiliter repuerascere esse solitos, cum rus ex urbe, tanquam e vinculis, evolavissent. Non audeo dicere de talibus viris, sed  tamen ita solet narrare Scaevola, conchas eos et umbilicos ad Caietam et ad Laurentum legere consuesse, et ad omnem animi remissionem ludumque 23 descendere. Sic enim se res habet: ut, quemadmodum volucres videmus, procreationis atque utilitatis suae causa, fingere et construere nidos, easdem autem, cum aliquid effecerint, levandi laboris sui causa, passim ac libere, solutas opere, volitare; sic nostri animi, forensibus negotiis atque urbano opere defessi, gestiant ac volitare cupiant, vacui cura ac 24 labore.

 

Condividi i Contenuti

Comments are closed.